Psalmus
Qui immaculátus est in via, ostendam illi salutáre Dei./ Non in sacrificiis tuis árguam te;/ holocausta enim trua in conspectu meo sunt semper./Non accipíam de domo tua vítulos,/neque de gregibus huis hircos/Qui immaculátus est in via, ostendam illi salutáre Dei./Quare tu enárras praecepta mea,/et assúmis testamentum meum in os tuum?/Tu vero odísti disciplínam,/et proiecísti sermónes meos retrorsum/Qui immaculátus est in via, ostendam illi salutáre Dei./Haec fecísti, et tacui./Existimásti quod eram tui similis:/árguam te, et státuam illa contra fáciem tuam./Qui immolabit sacrificum laudis, honorificabit me,/et qui immaculatus est in via, osténdam illi salutare Dei/Qui immaculátus est in via, ostendam illi salutáre Dei.
[Español]
[Missa]
[Evangelium]